výhody registrácie

Kniha proroka Amosa

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Am 4, 1-13

1 Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: “ Affer, ut bibamus ”. 2 Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “ Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; 3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon ”, dicit Dominus. 4 “ Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, 5 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ”, dicit Dominus Deus. 6 “ Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me ”, dicit Dominus. 7 “ Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. 8 Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus. 9 “ Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus. 10 “ Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus. 11 “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus. 12 Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; 13 quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.

Am 4, 1-13





Verš 9
“ Percussi vos in vento urente et in aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.
Dt 28:22 - Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas.
Joe 1:4 - Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus.
Joe 2:25 - et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos.

Verš 11
“ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.
Gn 19:24 - Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Verš 4
“ Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,
Oz 12:11 - Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”.

Verš 5
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel ”, dicit Dominus Deus.
Lv 2:1 - Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus
Lv 2:15 - fundens supra oleum et tus imponens: similae oblatio est.
Lv 7:13 - panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,

Verš 13
quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
Nah 1:3 - Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.

Am 4,1 - Ženy Samárie, ktoré si na škodu chudobných vynucujú od svojich mužov ("pánov") hody, prirovnávajú sa ku kravám z hojných pastiev Bášanu (pozri pozn. k Iz 2,13).

Am 4,2 - Obraz o udiciach pozri Jer 16,16; porov. Hab 1,15. Ženy budú násilím odvedené do zajatia. Cesta do Asýrska viedla popri vrchu Hermon, ktorý je severne od Palestíny.

Am 4,4 - Prorok posmešne vyzýva Izraelitov, aby ešte horlivejšie konali zakázanú bohoslužbu, aby nie každý rok, ale každé tri dni dávali desiatky, ba aby obetovali ešte aj kvasené chleby, hoci sa kvas podľa Lv 2,11 nesmel dostať na oltár. A dobrovoľné obety nech vyhlásia za povinné. Týmto prepínaním sa naznačuje nerozumnosť nezákonitej bohoslužby. O Beteli a Galgale pozri pozn. k Oz 4,15.

Am 4,6 - "Prázdne zuby" znamená hlad.

Am 4,7 - Keď pred žatvou tri mesiace neprší, je katastrofálna neúroda. A že suchota nebola prirodzená, ale bol to Boží zásah, dokazuje skutočnosť, že miestami, kde Boh chcel, predsa pršalo.

Am 4,9 - O úpale pozri pozn. k 1 Kr 8,37.

Am 4,10 - Zápach v táboroch bol z mŕtvol. Všetkými týmito trestmi hrozil Boh už v Dt 28 – 29.

Am 4,12 - Boh hrozí akýmsi nevysloveným trestom a táto neurčitosť zväčšuje hrôzu u tých, na ktorých čaká trest.