výhody registrácie

Kniha proroka Amosa

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Am 2, 1-16

1 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem, 2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae; 3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ”, dicit Dominus. 4 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C 5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ”. 6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; 7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; 8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. 9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. 10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; 11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus. 12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”. 13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; 14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; 15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam, 16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ”, dicit Dominus.

Am 2, 1-16





Verš 9
Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
Nm 21:24 - A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Dt 2:31 - Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
Joz 24:8 - Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos.

Verš 10
Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
Ex 12:51 - et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

Verš 12
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”.
Am 7:12 - Et dixit Amasias ad Amos: “ Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;

Verš 6
Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
Am 8:6 - ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?””.

Am 2,1-3 - Nevieme, kedy spáchali Moabčania tento zločin zhanobenia mŕtvoly. Moabské mesto Kariot sa spomína aj u Jer 48,24.41. Jeho poloha nie je nám známa, ale sotva je totožné s Kariataimom, spomínaným u Jer 48,1.23. – Miesto "na vápno" prekladá Vulg "na popol".

Am 2,4 - "Lži" sú modly.

Am 2,6 - Výrok proti Izraelu je najdlhší, pretože Amos hovorí k Izraelitom. Všetky ostatné výroky boli len úvodom k tomuto výroku. – Prvý zločin je úplatkárstvo. Sudcovia za biedny úplatok odsúdia nevinného.

Am 2,7 - Ďalej sa vyčíta Izraelu utláčanie sociálne slabších a nehanebnosť blízka krvismilstvu.

Am 2,8 - Ak veriteľ vzal od chudobného dlžníka do zálohy plášť, musel mu ho večer vrátiť, aby sa chudobný mal čím v noci prikryť (Ex 22,25; Dt 24,12). Izraeliti sa na takýchto plášťoch vyvaľujú a hodujú pri víne, kúpenom za pokuty, nespravodlivo vybrané od utláčaných; robia to zrovna na posvätných miestach. Domom Boha sa tu volajú svätyne v Beteli a Dane, kde Izraeliti uctievali Boha, zobrazeného zlatým teľaťom. Prorok neschvaľuje túto zakázanú bohoslužbu, iba zdôrazňuje, že Izraeliti páchajú neláskavosti k blížnym na miestach, ktoré sami pokladajú za sväté.

Am 2,9 - Amorejčania boli najmocnejším z národov kanaánskych. K vzrastu kanaánskych národov porov. Nm 13,33.

Am 2,11 - O Nazirejcoch pozri pozn. k Nár 4,7.