výhody registrácie

Kniha proroka Ozeáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Oz 2, 1-26

1 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. 2 Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. 3 Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”. 4 Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, 5 ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. 6 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, 7 quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. 8 Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet; 9 et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. 10 Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. 11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, 12 et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. 13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; 14 et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. 15 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. 16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; 17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. 18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. 19 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. 20 Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. 21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. 22 Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. 23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; 24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel. 25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; 26 et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”.

Oz 2, 1-26





Verš 20
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

Verš 10
Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.
Oz 5:14 - Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.

Verš 12
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
Ž 80:12 - extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas.
Iz 5:5 - Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.

Verš 18
Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
Jób 5:23 - Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
Iz 11:6 - Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
Ez 14:21 - Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
Ez 34:25 - Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;

Verš 23
Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;
Oz 1:10 -
Rim 9:26 - Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
1Pt 2:10 - qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

Oz 2,1-3 - (Vulg 1,10 – 2,1.) Po zavrhnutí starozákonného Izraela bude mať Boh nový národ, početný a jednotný. Vtedy aj mená, ktoré teraz znamenajú pre národ nešťastie, budú znieť ináč. Meno Jezrael bude mať svoj plný význam. Jezrael znamená "Pán seje" alebo "siatie Pánovo".

Oz 2,4-6 - Dietky národa majú žalovať na matku, na národ, že pre jej nevernosť k Bohu musia trpieť. Tým je vyslovená aj nádej, že sa národ ešte obráti, ak sa zriekne modloslužby. Pobehlice nosili závoj (Gn 38, 14 n.) a na prsiach rozličné amulety, podľa ktorých ich bolo možno poznať. Podobné ozdoby nosili Izraeliti k úcte svojich modiel. Ak sa týchto nezbavia, postaví Boh národ na pranier; ba pozbaví ho Boh každej ozdoby, ktorú mu on dal, takže budú biedni ako kedysi v Egypte. Pozri k tomu Ez hl. 16.

Oz 2,7-9 - Ako nehanebná žena za milencami, tak ide národ za svojimi modlami. No Boh znemožní modloslužbu.

Oz 2,10-12 - Veľký zločin bol, že dary, ktoré Boh dal národu, zneužívali na modloslužbu. Preto Boh, až príde na to čas, zničí úrodu; národ bude stáť ubiedený pred svojimi modlami, ktoré mu nepomôžu.

Oz 2,13 - Sviatky, novmesiace a soboty svätili sa k Pánovej úcte, lenže Izraeliti spájali Pánovu úctu s modloslužbou.

Oz 2,14 - Izraeliti si mysleli, že sa im modly odmieňajú za modloslužbu blahobytom. No Pán obráti ich záhrady na les.

Oz 2,15 - O báloch pozri pozn. k 1 Sam 7,3–4.

Oz 2,16 - Kedysi po východe z Egypta bol národ na pustatine Pánovi verný, preto ho i teraz vyvedie z jeho krajiny, aby sa obrátil k nemu. Prorok azda myslí na zajatie národa, kde sa ten naozaj zbavil modloslužby.

Oz 2,17 - Údolie, v ktorom Izraeliti za čias Jozueho utrpeli pre Achanov zločin porážku (Joz hl. 7), nazvali údolím Achor, údolím nešťastia. Toto údolie im bolo súčasne aj bránou nádeje, lebo odtiaľ vstúpili po pretrpení trestu s novou nádejou do zasľúbenej zeme a zaujali jej bohaté vinice. Podobne bude s národom zaobchádzať aj teraz a národ bude zase taký, aký bol po východe z Egypta.

Oz 2,18 - Oslovenie "Môj Bál!" znamená: "môj pán" alebo "môj manžel". I Boha by bolo možno právom takto osloviť, lebo je naozaj Pán a manžel vyvoleného národa, ale Boh nenávidí toto oslovenie, pretože pripomína modlu.

Oz 2,20 - V dobe spásy, keď sa národ obráti k Bohu, nič ho nebude znepokojovať.

Oz 2,21 - Pri zasnúbení dával ženích neveste dary. Pánove zásnubné dary, keď si zasnúbi svoj národ, budú pravda, právo, láska, milosrdenstvo a vernosť.

Oz 2,24 - Pozri význam mena Jezrael v pozn. k 2,1–3 a porov. 1,3–8. – Mená Ozeášových dietok i tu zvýrazňujú Izraelitov, lenže tu má prorok na mysli už nový Izrael.