výhody registrácie

Kniha proroka Ozeáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Oz 12, 1-15

1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ” C. 2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. 3 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. 4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. 5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. 7 “ Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ”. 8 Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. 9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”. 10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. 11 Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”. 12 Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. 13 Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. 14 Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. 15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.

Oz 12, 1-15





Verš 11
Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”.
Oz 6:8 - Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
Oz 4:15 - Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”.
Oz 9:15 - Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.

Verš 9
Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”.
Iz 43:11 - Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.

Verš 3
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
Gn 25:26 - Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
Gn 35:9 - Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei

Verš 4
In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.
Gn 28:12 - Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
Gn 28:19 - Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.
Gn 35:7 - Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.
Gn 35:14 - Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum

Verš 12
Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
Gn 28:5 - Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau.
Gn 29:20 - Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
Gn 29:28 - Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,

Oz 12,1 - Prekladáme podľa LXX. – Boh ani napriek hriešnosti nezavrhne svoj ľud.

Oz 12,2 - Daromné je zháňať sa za pomocou cudzích národov. Izraeliti si takto len privolávajú Asýrov, ktorí ich potom budú pustošiť ako ohnivý východný vietor, zvaný kádím. – Olivový olej bol vzácny plod Palestíny. Izraeliti si za tento olej chceli získať pomoc Egypta.

Oz 12,3-5 - Izraeliti nie sú hodni svojho praotca Jakuba. Udalosti, ktoré sa vo 4. verši spomínajú, pozri Gn 25,26 a 32,25. Mienka sv. Otcov je, že Boh hovoril so starozákonnými patriarchami prostredníctvom anjelov. Jakub tak zvíťazil nad anjelom, že ho plačom uprosil, aby ho požehnal, Gn 32,27. V Beteli mal videnie, Gn 35,7 n.

Oz 12,8 - Prorok volá Izraelitov Kanaánčanmi, týmto ich prirovnáva pohanom.

Oz 12,10 - Izrael zasa bude bývať mimo zasľúbenej zeme; bude to trest, ale ten ho priblíži k Bohu. – V stanoch bývali Izraeliti na sviatky Stánkov, porov. Lv 23,42 n.

Oz 12,12 - O Galaáde pozri pozn. k 6,8; o Galgale k 4,15. – Hoci smeli mať len jeden oltár.

Oz 12,13 - Jakub utiekol pred Ezauom k Labanovi, strážil jeho ovce, a tak si vyslúžil manželku, Gn hl. 28 – 29. Musel teda ťažko zápasiť, len tak sa stal praotcom národa. Tento národ bol potom Pánovým stádom, ktorý Boh vyviedol z Egypta a strážil prostredníctvom svojho proroka Mojžiša.