výhody registrácie

Kniha proroka Ozeáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Oz 10, 1-15

1 Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra. 2 Divisum est cor eorum, nunc poenas solvent; ipse confringet aras eorum, depopulabitur simulacra eorum. 3 Profecto nunc dicent: “ Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ”. 4 Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. 5 De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo. 6 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. 7 Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae. 8 Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”. 9 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis? 10 “ Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas. 11 Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. 12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. 13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. 14 Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa. 15 Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.

Oz 10, 1-15





Verš 8
Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”.
Iz 2:19 - Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Lk 23:30 - Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,
Zjv 6:16 - et dicunt montibus et petris: “ Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni,
Zjv 9:6 - Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis.

Verš 1
Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
Oz 8:11 - Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum.

Verš 3
Profecto nunc dicent: “ Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ”.
Oz 3:4 - Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.

Verš 12
Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
Jer 4:3 - Haec enim dicit Dominus viro Iudae et Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas.

Verš 9
Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
Oz 9:9 - Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.

Oz 10,1 - O pomníkoch, masébach, pozri pozn. k 1 Sam 7,3–4.

Oz 10,4 - Žijú hriešne a nebadajú; že sa trpký súd už blíži.

Oz 10,5 - O Betavene pozri pozn. k 4,15.

Oz 10,6 - Myseľ Izraela je modloslužba.

Oz 10,8 - Porov. Lk 23,30; Zjv 6,16.

Oz 10,9 - Nepolepšili sa, ostali mravne tam, kde boli za čias hriechu Gabaonitov (porov. 9,9). A ešte si myslia, že ich nestihne taká zhubná vojna, aká stihla Gabaonitov.

Oz 10,10 - Dva hriechy sú azda dve zlaté teľce, v Beteli a Dane. Ale porov. Jer 2,13.

Oz 10,11 - "Prešiel som cez jej šiju" rozumej: "dal som jej na šiju jarmo". – Dobytok rád mlátil, bola to robota ľahšia a zviera mohlo pri nej žrať koľko a kedy mu chutilo (Dt 25,4). No Izrael bude zapriahnutý do ťažkej roboty, čakajú naň ťažké časy. Meno "Júda" sa dostalo sem asi neskoršie omylom.

Oz 10,14 - Udalosť, na ktorú tu naráža prorok, je nám neznáma. Klinopisné pamiatky poznajú akéhosi moabského kráľa, ktorý sa volal Salamon. Spomína sa v dejinách Tiglatpilésara III. Arbela sa dnes volá Irbid, medzi Der’atom (Edrai) a zrúcaninami Fahil (Pella).

Oz 10,15 - Celý národ sa volá Betelom pre modloslužbu, páchanú v tomto meste. LXX číta: dom Izraela. – Svitanie mizne veľmi rýchlo.