výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 9, 1-11

1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ”. 2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. 3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. 4 Et dixit Dominus ad eum: “ Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius ”. 5 Et illis dixit, audiente me: “ Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: 6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. 7 Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate. 8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? ”. 9 Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; 10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ”. 11 Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “ Feci, sicut praecepisti mihi ”.

Ez 9, 1-11





Verš 10
igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ”.
Ez 5:11 - Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.
Ez 7:4 - Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor, sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
Ez 8:18 - Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ”.

Ez 9,1 - Slová v zátvorke dostali sa sem z nasledujúceho verša.

Ez 9,2 - Kovový oltár bol východne od chrámovej stavby vo vnútornom nádvorí.

Ez 9,4 - Tau je posledné písmeno hebrejskej abecedy a v starom hebrejskom písme, ktorým sa za čias Ezechiela písalo, malo podobu ležiaceho kríža (kríž sv. Ondreja).

Ez 9,7 - Pán sám káže mŕtvolami znesvätiť chrám, ktorý opúšťa.