výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 47, 1-23

1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. 2 Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro. 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. 4 Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua. 5 Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari. 6 Et dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis ”; et duxit me et convertit ad ripam torrentis. 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte; 8 et ait ad me: “ Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae: 9 et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens. 10 Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. 11 Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. 12 Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam. 13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; 14 possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. 15 Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath, 16 Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; 17 erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. 18 Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. 19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis. 20 Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris. 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel 22 et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel; 23 in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

Ez 47, 1-23





Verš 12
Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
Zjv 22:2 - In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.

Verš 14
possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 17:8 - Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”.
Gn 26:3 - et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

Verš 7
Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte;
Zjv 22:2 - In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.

Ez 47,1 - Chrám, ktorý zvýrazňuje novozákonné Božie kráľovstvo, je pôvodom všetkého šťastia. Toto šťastie sa zobrazuje prameňom živej vody. Voda je aj inde symbolom mesiášskeho blaha (Iz 12,3; 35,6), ba sám Boh volá sa prameňom živej vody, Jer 2,13.

Ez 47,4-12 - Opis treba rozumieť v zmysle prenesenom ako podobenstvo. Mesiášske požehnanie, ktoré bude prúdiť z novozákonného Božieho kráľovstva, bude liečiť choroby mravné, hriechy, a bude pôvodom ovocia, ktoré bude prinášať duchovný život ľudí.

Ez 47,8 - Rieka ústi do Mŕtveho mora, zmení jeho vodu, takže sa doň vráti život.

Ez 47,10 - Engadi (Engaddi, dnes: Ain Džiddy) je asi v polovici západného pobrežia Mŕtveho mora. – Engalim (Engallim) bolo blízo ústia Jordána. – "Veľké more" je Stredozemné more.

Ez 47,13 - Kmeň Jozefov dostane dve čiastky, na oboch Jozefových synov, Efraima a Manassesa, Gn 48,22; porov. Joz 17,7.

Ez 47,14 - "Pán zdvihol ruku" rozumej: k prísahe; porov. 20,5; 36,7.

Ez 47,15 - Veľké more pozri v. 10. – Hetalon (Adlun, Ornithopolis) bol medzi Týrom a Sidonom. – Sedad bol 50 km od Rebly na východ. – O Emate pozri pozn. k 1 Kr 8,65. – Berota je azda totožná s Berotom 2 Sam 8,8. – Poloha neznáma. – Sabarim je azda totožné so Zefronou Nm 34,9, dnešné Zaferane, pri ceste z Emisy do Ematu. Stredný Haser (Vulg: "dom Tichon") je iste totožný s Haser Enonom 17. verša, ale jeho poloha nie je známa. Hauran je severovýchodná časť Zajordánska.

Ez 47,18 - Galaád pozri Jer 8,22. – Izraelskú zem od územia Damasku, Hauranu a Galaádu bude na východe deliť Jordán. Táto rieka bude východnou hranicou, a to od hranice severnej počnúc až po Mŕtve (Východné) more, ba až po Tamar. Podľa verša 19 a LXX už v tomto verši treba čítať Tamar. Je to dnešný Kurnub, juhozápadne od južného pobrežia Mŕtveho mora.

Ez 47,19 - Kádeš (Kadeš-Barnea) bol juhozápadne od Tamaru; v jeho blízkosti boli aj Vody protirečenia (Mé-Meribóth); porov. Nm 20,1–13; 34,4.5. – "Potok" je takzvaný Potok Egypta; pozri pozn. k 1 Kr 8,65.