výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 37, 1-28

1 Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, 2 et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer. 3 Et dixit ad me: “ Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ”. Et dixi: “ Domine, tu nosti ”. 4 Et dixit ad me: “ Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. 5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, 6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ”. 7 Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. 8 Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant. 9 Et dixit ad me: “ Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant ”. 10 Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. 11 Et dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. 12 Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; 13 et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. 14 Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio ”, ait Dominus Deus. 15 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 16 “ Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. 17 Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua. 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”, 19 loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. 20 Erunt autem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum, 21 et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam 22 et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. 23 Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea. 25 Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum. 26 Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum, 27 et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus; 28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum ”.

Ez 37, 1-28





Verš 24
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Iz 40:11 - Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”.
Jer 30:9 - sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.

Verš 26
Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,
Ž 89:3 - Quoniam dixisti: “ In aeternum misericordia aedificabitur ”, in caelis firmabitur veritas tua.
Ez 34:25 - Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

Verš 27
et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus;
Ez 11:20 - ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
Ez 24:11 - Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius.

Verš 22
et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.
Jn 10:16 - Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.

Ez 37,1 - Vo verši 11 sám Boh podáva výklad Ezechielovho videnia. Oživené kosti sú oživený izraelský národ, ktorý v zajatí už odumrel a sotva mal nádeje, že ešte niekedy bude národom. O zmŕtvychvstaní ľudských tiel tu prorok nehovorí. No toto videnie jednako mohlo ľudí pripravovať na túto vieru, a to tým viac, že vzkriesenia neboli Izraelitom neznáme; porov. 1 Kr 17,17 n.; 2 Kr 4,18 n.; 13,21 – V údolí, kam Boží duch zaviedol proroka (porov. 3,23), neboli v skutočnosti ľudské kosti, prorok ich videl len svojím duševným zrakom, v prorockom vytržení.

Ez 37,2 - Kosti boli zoschnuté, boli to teda kosti už dávno odumretých ľudí.

Ez 37,11 - Do pádu Jeruzalema, kým stál Pánov chrám, Izraeliti žili v nádeji, že ostanú národným celkom. Keď ich však rozhádzali v zajatí, odumrela im táto nádej, pokladali sa za stratených.

Ez 37,12 - Hrobmi sa tu rozumejú miesta, kde boli Izraeliti v zajatí.

Ez 37,15 - Jedným z požehnaní mesiášskych čias má byť, že sa zase spoja dve čiastky vyvoleného národa, ktorý od Roboamových čias bol rozdvojený. Toto zjednotenie proroci už pred Ezechielom viac ráz predpovedali: Am 9,11; Oz 2,2; 3,5; Iz 11,13; Mich 2,12. I toto proroctvo, ako všetky podobné, bolo podmienečné; ak Izrael bude verný a primkne sa k svojmu Mesiášovi. No Izrael to neurobil, preto nezostal vo svojej krajine, ani jeho chrám nemal večného trvania. Dokonale sa však splnilo toto proroctvo na novozákonnom vyvolenom národe, na Kristovej Cirkvi.

Ez 37,16 - Jedno z driev predstavovalo Júdske kráľovstvo, v ktorom vedúcim kmeňom bol kmeň Júdov. K nemu sa družili ešte dva malé izraelské kmene, Benjamín a Simeon. Týchto treba rozumieť pod spojencami Júdu. Druhé drevo predstavovalo zasa Severné kráľovstvo, v ktorom vedúcu úlohu hrali kmene Jozefových synov, Efraima a Manassesa. Všetky ostatné kmene patrili k Severnému kráľovstvu, boli teda spojencami Efraima. Kmeň Efraim bol najväčší v Severnej ríši; často sa preto celá táto ríša volá prosto Efraimom.

Ez 37,23 - Sídlami rozumej miesto, kde boli Izraeliti v zajatí a kde sa klaňali modlám. Ale azda lepšie by bolo so LXX: "od všetkých vzbúr".

Ez 37,24 - Kráľ, ktorého prorok volá Dávidom, bude Mesiáš; porov. pozn. k 34,23.

Ez 37,27 - O Pánovom stane nad vyvoleným ľudom pozri Iz 4,5–6.