výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 23, 1-49

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum. 4 Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. 5 Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et insanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum. 7 Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos insanivit; 10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. 11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae. 12 In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles. 13 Et vidi quod polluta esset: via una ambarum; 14 et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas sinopide, 15 et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. 16 Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis. 18 Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. 19 Multiplicavit autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti; 20 et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. 21 Et desiderasti scelus adulescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et tactae mammae pubertatis tuae. 22 Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, 23 filios Babylonis et universos Chaldaeos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes. 24 Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas praecident et, quae remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni. 26 Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae; 27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius. 28 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; 29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua. 32 Haec dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuae bibes profundum et latum C eris in derisum et in subsannationem C: est capacissimus. 33 Ebrietate et dolore repleberis, calice stuporis et horroris, calice sororis tuae Samariae, 34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum ”, ait Dominus Deus. 35 Propterea haec dicit Dominus Deus: “ Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas ”. 36 Et ait Dominus ad me: “ Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum. 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. 38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt. 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae. 40 Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri; 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. 42 Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. 43 Et dixi de ea, quae attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias. 45 Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum ”. 46 Haec enim dicit Dominus Deus: “ Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam; 47 et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; 49 et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ”.

Ez 23, 1-49





Verš 3
et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum.
Ez 20:8 - Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram meam in eis in medio terrae Aegypti.

Verš 36
Et ait Dominus ad me: “ Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum.
Ez 20:4 - Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis? Abominationes patrum eorum ostende eis.
Ez 22:2 - “ Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?

Verš 37
Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
Ez 16:21 - Immolasti filios meos et dedisti illos consecrans eis.
Ez 20:26 - et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus.
Ez 20:31 - et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.

Verš 38
Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt.
Ez 22:8 - Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.

Verš 39
Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce haec fecerunt in medio domus meae.
Ez 16:21 - Immolasti filios meos et dedisti illos consecrans eis.
2Kr 21:4 - Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “ In Ierusalem ponam nomen meum ”.

Verš 9
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriae, in quos insanivit;
2Kr 17:18 - Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.

Verš 12
In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles.
2Kr 16:7 - Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: “ Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me ”.

Verš 45
Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum ”.
Ez 16:38 - Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli.

Verš 47
et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant.
Ez 16:38 - Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
Ez 16:40 - Et convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis.
Ez 16:41 - Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et mercedes ultra non dabis.

Verš 35
Propterea haec dicit Dominus Deus: “ Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas ”.
Jer 2:32 - Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
Jer 3:21 - Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
Jer 13:25 - Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio.
Jer 18:15 - Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito,
Ez 22:12 - Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.

Verš 41
sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
Prís 7:17 - aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.

Verš 26
Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae;
Ez 16:39 - Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia.

Verš 29
et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae.
Ez 16:39 - Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia.

Ez 23,1-4 - Smilstvom a cudzoložstvom sa tu rozumie nevernosť Pánovi, modloslužba; porov. pozn. k 50,1 n.; Jer 2,19. Oola (Oolá=Oholáh) znamená: "má svoj stan". Severná ríša mala svoje svätyne v Beteli a v Dane. Ooliba (Oholíbáh) znamená: "môj stan je v nej". V Jeruzaleme bol svätostánok, neskoršie Pánov chrám.

Ez 23,9-10 - Asýrovia odviedli Izraelitov do zajatia a urobili koniec severnej ríši r. 722 pr. Kr.

Ez 23,11-13 - Júdsko malo tiež styky s Asýrskom a prevzalo aj jeho modloslužbu; pozri 2 Kr 16,7 n.; Iz 7; 2 Kr 21; Jer 2,18.

Ez 23,14 - Po páde Asýrskej ríše nadviazalo Júdsko styky s Babyloncami.

Ez 23,16 - Biblia nám zachovala len správu o posolstve Sedekiáša: Jer 29,3; 51,59.

Ez 23,20 - Porov. 16,26; Jer 5,8.

Ez 23,23 - O Pekode pozri pozn. k Jer 50,21. Na klinopisných pamiatkach sa tento kmeň volá Puqúdu. – Soa a Koa, podľa klinopisných nápisov Sutu a Kutu, boli provincie východne od rieky Tigris. Tieto národy boli všetky zastúpené v babylonskom vojsku.

Ez 23,25 - Asýrovia a Babylonci často okypťovali vojnových zajatcov.

Ez 23,32-34 - O kalichu pozri pozn. k 51,17, kde nájdeš označené ďalšie miesta. Júdsko stihne osud Samárie: zajatie.

Ez 23,37 - K ľudským obetám pozri pozn. k 16,20 n.

Ez 23,39 - Dotyk mŕtvoly znečisťoval Izraelitu na sedem dní, za ten čas nesmel vkročiť do chrámu (Nm 19,11 n.). Vražda, ktorej sa na vlastných deťoch dopustili, prirodzene len zväčšovala nečistotu.

Ez 23,40 - Znovu sa vyčíta Samárii a Jeruzalemu spojenectvá s cudzincami. Dokonca obetovali modlám kadidlo, aké sa na profánne ciele nesmelo upotrebiť; Ex 30,34–38.

Ez 23,43 - Podávame preklad LXX. Dnešný hebrejský text je nejasný. Vulg tiež nejasne znie: "vtedy som povedal tej, čo sa zodrala v cudzoložstvách: Či aj táto bude teraz hromadiť svoje necudnosti?"

Ez 23,45 - Pozri 16,38.

Ez 23,46 - Pozri pozn. k 16,40 a porov. Dt 22,21–24.