výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 18, 1-32

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”? 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. 4 Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima, quae peccaverit, ipsa morietur. 5 Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, 6 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit 7 et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, 8 ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, 9 in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. 10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum de istis, 11 cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem, 12 egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, 13 ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet. Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit. 14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis: 15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit 16 et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, 17 ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. 18 Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. 19 Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita. 20 Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. 21 Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. 22 Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet. 23 Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? 24 Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. 25 Et dixistis: “Non est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? 26 Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; 28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur. 29 Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? 30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. 31 Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.

Ez 18, 1-32





Verš 32
Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.
Ez 33:11 - Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?

Verš 2
“Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt”?
Jer 31:29 - In diebus illis non dicent ultra: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt”,

Verš 6
in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit
Iz 57:7 - Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias.
Iz 65:7 - iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum ”.
Lv 18:20 - Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
Lv 18:19 - Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.

Verš 7
et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
Ex 22:21 - Viduae et pupillo non nocebitis.
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Lv 25:14 - Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,
Ex 22:26 - ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Dt 24:12 - Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
Dt 15:7 - Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
Iz 58:7 - Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Jer 25:35 - Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.

Verš 8
ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum,
Ex 22:25 - Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei;
Lv 25:35 - Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.

Verš 19
Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita.
Dt 24:16 - Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
2Kr 14:6 - filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “ Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ”.
2Krn 25:4 - sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “ Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur ”.

Verš 23
Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat?
Ez 33:11 - Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?

Verš 25
Et dixistis: “Non est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?
Ez 33:17 - Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et ipsorum via iniqua est.
Ez 33:20 - Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel ”.

Verš 30
Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.
Mt 3:2 - et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.

Verš 31
Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel?
Jer 32:39 - Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
Ez 11:19 - Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
Ez 36:26 - Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;

Ez 18,1-4 - Izraeliti, najmä tí, čo už boli v zajatí, nechceli uznať, že si zaslúžili trest, tvrdia, že trpia len za hriechy predošlých pokolení. Tomuto názoru dávali aj vo vlasti (Jer 31,29), aj v zajatí výraz porekadlom, ktoré tu prorok uvádza a podvracia.

Ez 18,6 - Modlárske obety na výšinách bývali spojené s obetnými hostinami. – Manžel nesmel obcovať s manželkou, keď mala svoj mesačný čas.

Ez 18,7 - Porov. Ex 22,25 n; Dt 24,10 n.

Ez 18,8 - Rozumej: neberie viac, než požičal. Izraeliti medzi sebou nesmeli brať úroky od pôžičiek Ex 22,25; Dt 23,20 n.

Ez 18,17 - "Od zločinu" prekladáme podľa LXX, porov. v. 8. Hebrejský text číta: "Od bedára".