výhody registrácie

Kniha proroka Ezechiela

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ez 15, 1-8

1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum? 3 Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas? 4 Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus? 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis. 6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem. 7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos 8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint ”, dicit Dominus Deus.

Ez 15, 1-8





Ez 15,1-5 - Hodnota viniča je len v jeho ovocí. Obyvatelia Jeruzalema sú tiež bezcenní, nie sú súci na nič, iba ak na oheň. A k tomu sú už aj načatí ohňom, už ich zastihlo veľa pohrôm, a keď doteraz vyšli z ohňa skúšok živí, terajšie navštívenie ich zničí.