výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 8, 1-23

1 “ In illo tempore, ait Dominus, eicient ossa regum Iudae et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem de sepulcris suis; 2 et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. 3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum. 4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid, qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur? 5 Quare ergo aversus est populus iste, Ierusalem aversione perpetua? Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti. 6 Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: “Quid feci?”. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio. 7 Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini. 8 Quomodo dicitis: “Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est”? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. 9 Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. 11 Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos. 14 “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. 15 Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido”. 16 A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos ”, ait Dominus. 18 Hilaritas mea facta est dolor in me, cor meum maerens. 19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “ Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea? ”. “ Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis? ”. 20 “ Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus ”. 21 Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. 22 Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? 23 Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei?

Jer 8, 1-23





Verš 2
et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
Jer 7:18 - Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent.
Jer 19:13 - et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth, immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis ”.

Verš 7
Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini.
Jer 5:4 - Ego autem dixi: “ Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui.

Verš 10
Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
Jer 6:12 - Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram ”, dicit Dominus.
Jer 6:13 - A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Iz 56:11 - et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

Verš 13
Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos.
Iz 5:1 - Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui;
Mt 21:19 - Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo ficulnea.
Lk 13:6 - Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.

Verš 14
“Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino.
Jer 4:5 - Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: “Congregamini, et ingrediamur civitates munitas”.
Jer 9:15 - et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
Jer 23:15 - Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: “ Ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram.

Verš 15
Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido”.
Jer 14:19 - Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio.

Verš 16
A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.
Jer 4:15 - Vox enim annuntiantis a Dan et notam facientis calamitatem de monte Ephraim.

Verš 17
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos ”, ait Dominus.
Ž 58:4 - Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.

Verš 22
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei?
Gn 37:25 - Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.
Jer 46:11 - Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur.
Jer 51:8 - Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur.

Jer 8,2 - Vojsko nebies sú tu hviezdy.

Jer 8,5 - Slovo v zátvorke nepatrí asi do osnovy (LXX).

Jer 8,7 - Porov. Iz 1,3.

Jer 8,8 - Slovo "pisár" pred zajatím babylonským neoznačovalo len zákonníkov; zahrňovalo všetkých, čo boli zodpovední za zachovanie zákona, teda prorokov, kňazov, úradníkov.

Jer 8,10-12 - Tieto verše chýbajú v LXX. Sú skoro totožné s veršami 6,12-15.

Jer 8,16 - Porov. 4,15.

Jer 8,17 - Porov. Nm 21,6.

Jer 8,22 - Zajordánska krajina Galaád bola bohatá na balzamové rastliny; porov. Gn 37,25; Ez 27,17. Balzamu sa pripisovala veľká liečivá sila (porov. 46,11).