výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 42, 1-22

1 Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum, 2 dixeruntque ad Ieremiam prophetam: “ Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; 3 et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus ”. 4 Dixit autem ad eos Ieremias propheta: “ Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam ”. 5 Et illi dixerunt ad Ieremiam: “ Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus. 6 Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri ”. 7 Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam; 8 vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum 9 et dixit ad eos: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius: 10 Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. 11 Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius; 12 et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra. 13 Si autem dixeritis vos: “Non habitabimus in terra ista”, nec audieritis vocem Domini Dei vestri 14 dicentes: “Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus”, 15 propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini, 16 gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. 17 Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos. 18 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”. 19 Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: “ Nolite intrare Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie, 20 quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”. 21 Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos. 22 Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari ”.

Jer 42, 1-22





Verš 10
Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis.
Jer 24:6 - Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam.
Jer 31:4 - Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium.
Jer 33:7 - et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio.

Verš 18
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum ”.
Jer 7:20 - Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur.
Iz 65:15 - Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: “Interficiat te Dominus Deus”; et servos suos vocabit nomine alio.
Jer 18:16 - ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum.
Jer 19:8 - Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga eius.
Jer 25:9 - ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas.
Jer 29:18 - et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos,
Jer 24:9 - Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos.
Jer 25:18 - Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista;
Jer 26:6 - dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae ”.
Jer 29:18 - et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos,
Jer 24:9 - Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in maledictionem in universis locis, ad quae eieci eos.
Jer 29:18 - et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego eieci eos,

Verš 6
Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri ”.
Jer 7:23 - Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis.

Jer 42,10 - Porov. 1,10.