výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 30, 1-24

1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2 “ Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro; 3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam ”. 4 Et haec verba, quae locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam: 5 “ Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax. 6 Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? 7 Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. 8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, 9 sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. 12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua; 13 non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. 15 Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi. 16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. 17 Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. 18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; 19 et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. 20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. 21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. 22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. 24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea.

Jer 30, 1-24





Verš 6
Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?
Jer 4:31 - Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “ Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores! ”.
Jer 6:24 - “ Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem ”.

Verš 7
Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.
Joe 2:11 - Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
Sof 1:15 - Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,

Verš 9
sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Ez 37:24 - Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Oz 3:5 - Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.

Verš 10
Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet;
Iz 41:13 - Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “ Ne timeas; ego auxiliabor tibi.
Iz 43:5 - Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te.
Iz 44:1 - Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
Jer 46:28 - Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.

Verš 11
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi.
Jer 4:27 - Haec enim dicit Dominus: “ Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
Jer 5:10 - Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
Jer 5:18 - Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem ”.
Jer 46:28 - Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi ”.
Iz 27:8 - In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus.
Jer 10:24 - Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ”.

Verš 12
Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua;
Jer 10:19 - Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: “ Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam ”.
Jer 15:18 - Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles.

Verš 14
Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
Jer 22:20 - Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui.

Verš 15
Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi.
Jer 13:17 - Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
Jer 5:6 - Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.

Verš 16
Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
Ex 23:22 - Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Iz 41:11 - Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi.
Jer 10:25 - Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.

Verš 19
et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Jer 31:4 - Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium.

Verš 22
Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Jer 24:7 - Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Jer 31:1 - In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Jer 32:38 - Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.

Verš 23
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet.
Jer 23:19 - Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas erumpens super caput impiorum irruet.
Jer 25:32 - Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terrae ”.

Jer 30,2 - Porov. Iz 8,1; 30,8.

Jer 30,5-7 - V nešťastí, o ktorom píše prorok, i mužovia sa budú zvíjať od bolesti ako žena, ktorá rodí. Obraz rodiacej ženy bol u Izraelitov obrazom najväčšej bolesti.

Jer 30,9 - "Dávid" je veľký potomok Dávidov, Mesiáš.

Jer 30,10 - Tieto verše sú totožné s veršami 46,27-28.

Jer 30,17 - O podobných menách pozri pozn. k Iz 62,4. – Novší prekladatelia dávajú všeobecne verš 17 pred v. 16. Tak je zmysel plynnejší.

Jer 30,18 - Miesto: "obrátim osud" možno prekladať aj: "vrátim zajatcov".

Jer 30,21 - Chcieť sa dať do priameho styku s Bohom znamenalo vždy nasadzovať život.

Jer 30,23 - Tieto dva verše čítame aj 23,19-20.