výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 20, 1-18

1 Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos; 2 et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “ Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. 4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio. 5 Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. 6 Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium ”. 7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. 8 Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. 9 Et dixi: “ Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius ”. Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. 10 Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: “ Denuntiate, et denuntiemus eum ”. Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: “ Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo ”. 11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. 12 Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. 13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. 14 Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. 15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: “ Natus est tibi puer masculus ” et gaudio laetificavit eum; 16 sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, 17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. 18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?

Jer 20, 1-18





Verš 5
Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem.
Jer 15:13 - “ Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis.
Jer 17:3 - montibus in campo. “ Divitias tuas, omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.

Verš 8
Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die.
Iz 57:4 - Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

Verš 11
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Jer 1:19 - et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia tecum ego sum, ait Dominus, ut eripiam te ”.
Jer 15:20 - Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus.
Jer 17:18 - Confundantur, qui me persequuntur, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos.
Jer 23:40 - et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur ”.

Verš 12
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 12:3 - Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 15:15 - Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium.
Jer 18:19 - Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum.

Verš 14
Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
Jer 15:10 - Vae mihi, mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi.

Verš 15
Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: “ Natus est tibi puer masculus ” et gaudio laetificavit eum;
Jób 3:3 - “ Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”.

Verš 16
sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano,
Gn 19:1 - Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram

Verš 18
Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
Jób 3:20 - Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?

Jer 20,1 - O kňazskej rodine Imerovej pozri Ezd 2,37. Pášur, o ktorom je tu reč, nie je totožný s Pášurom v 21,1 a 38,1.

Jer 20,2 - Benjamínova brána, o ktorej je tu reč, bola na severnej strane chrámovej ohrady. Volala sa Horná brána Benjamínova, na rozdiel od inej rovnomennej brány, ktorá bola na ohrade mesta, tiež na strane severnej; porov. 37,13; 38,7.

Jer 20,3 - O podobných menách pozri pozn. k Iz 62,4.

Jer 20,7 - Porov. 15,10-21. K "zvádzaniu" porov. 1,6 n.

Jer 20,10 - Porov. pozn. k 18,18.

Jer 20,12 - K výrazom pozri pozn. k 11,20.

Jer 20,14 - Trpké žaloby Jeremiášove sú výronom jeho zronenej duše. K tomu sú plné básnického zveličovania, a preto znejú nášmu uchu pritvrdo. V Starom zákone nie sú však ojedinelé. Podobné sú im aj žaloby Jóbove (Jób 3,3 n.). Keď Boh posudzoval takéto ponosy láskavo, ani my ich nesmieme posudzovať prísne.