výhody registrácie

Kniha proroka Jeremiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jer 2, 1-37

1 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 2 “ Vade et clama in auribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur. 3 Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus. 4 Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. 5 Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? 6 Et non dixerunt: “Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et caliginis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?”. 7 Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. 8 Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. 9 Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo. 10 En transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est huiuscemodi: 11 si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest. 12 Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus. 13 Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. 14 Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones 15 et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. 16 Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem. 17 Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? 18 Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis? 19 Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. 20 A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. 21 Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? 22 Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. 23 Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas. 24 Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam. 25 Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”. 26 Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum 27 dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. 28 Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda. 29 Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. 30 Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator. 31 O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”? 32 Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. 33 Quam bene paras viam tuam ad quaerendum amorem! Et insuper in malum docuisti vias tuas, 34 et in fimbriis tuis inventus est sanguis animarum pauperum innocentium: non effringentes invenisti eos; sed in omnibus his 35 dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. 36 Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria. 37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis.

Jer 2, 1-37





Verš 32
Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
Jer 3:21 - Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.

Verš 36
Quam leviter mutas vias tuas! Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assyria.
Iz 31:1 - Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt!

Verš 5
Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt?
Mi 6:3 - “ Popule meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? Responde mihi.

Verš 8
Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt.
Rim 2:20 - eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.

Verš 11
si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest.
Ž 106:20 - et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum.

Verš 12
Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus.
Dt 32:1 - “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei!
Iz 1:2 - Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “ Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.

Verš 13
Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
Pie 4:15 - Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
Jer 17:13 - Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum.

Verš 15
et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis.
Iz 5:29 - Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui eruat.
Jer 4:7 - Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.
Jer 4:7 - Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.

Verš 18
Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam Nili? Et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam Fluminis?
Iz 31:1 - Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt!

Verš 19
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum.
Iz 3:9 - Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
Oz 5:5 - Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.

Verš 21
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae?
Ex 15:17 - Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae.
Ž 44:2 - Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
Ž 80:8 - Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.

Verš 22
Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
Jób 9:30 - Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas,

Verš 28
Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda.
Iz 2:8 - et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
Jer 11:13 - Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal.

Verš 30
Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator.
Iz 1:5 - Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
Jer 5:3 - Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
Jer 5:3 - Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.

Verš 31
O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”?
Mt 23:26 - Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.

Jer 2,1-6 - Obsahujú reči z prvých rokov čias kráľa Joziáša. Jeremiáš odvoláva sa v nich na dejiny národa, ktorého pomer k Bohu prirovnáva k manželstvu. Pozri pozn. k Iz 50,1 n.

Jer 2,2 - Počas putovania na púšti bol národ ešte vernou snúbenicou Pánovou.

Jer 2,3 - Prvotiny úrody boli zasvätené Pánovi, museli sa doniesť do svätyne (Ex 23,19) a nik nesmel beztrestne z nich jesť, ak na to nebol oprávnený (Lv 22,9 n.; porov. Lv 5,14).

Jer 2,5 - Márnosťou volá prorok modly.

Jer 2,7 - Vulg slovo Karmel, ktoré znamená všeobecne "záhradu, sad", pokladá za vlastné meno známeho pohoria. – Izraeliti poškvrnili zem Pánovu (Svätú zem) svojimi hriechmi, hlavne modloslužbou.

Jer 2,8 - Tí, čo chápu Zákon, sú zákonníci. Pastieri sú vodcovia ľudu.

Jer 2,10 - Kitejci boli obyvatelia fenickej kolónie Kition na ostrove Cyprus. Kedarania boli kočovníci na sýrsko-arabskej púšti.

Jer 2,13 - Živou vodou volali Izraeliti vodu z prameňa, ktorá bola v Palestíne veľmi vzácna. Neživou bola voda dažďová, ktorú zbierali do vykopaných jám, cisterien.

Jer 2,16 - Nof je Memfis, egyptský Men-no-fer, južne od dnešnej Káhiry. Tafnes, grécky Dafne, dnešné Tell Defenneh, bola kedysi dôležitá pevnosť neďaleko Pelusiumu.

Jer 2,18 - Modly, popraskané cisterny, národu nepomohli, preto hľadá "vodu", pomoc inde, a to raz v Egypte, inokedy v Asýrsku. Vulg prekladá mená riek; miesto Nílu má: "vodu mútnu" miesto Eufratu: "vodu rieky".

Jer 2,19 - Modloslužbou páchanou na výšinách a pod košatými stromami porušuje izraelský národ manželskú vernosť, ktorou je zaviazaný Pánovi (porov. Iz 50,1; Oz 4,12-14; Dt 12,2; 23,17-18; 2 Kr 23,4-8).

Jer 2,21 - Podobenstvo o vinici pozri Iz 5,1 n.

Jer 2,23 - Spomína sa tu údolie Ben-Hinom (Ben-Hinnom) pri Jeruzaleme. Tam bola povestná modlárska svätyňa Tofet, kde Izraeliti obetúvali Molochovi ešte aj svoje deti (porov. 7,31; 19,2-6; 32,35).

Jer 2,24 - Zvieratá sú zdivené, len keď príde ich mesiac, Izrael ustavične sa vláči a volá za modlami, div si nezoderie obuv a div mu nevyschne gágor.

Jer 2,34 - Kto zabil zlodeja, pristihnutého pri vlámaní, nebol podľa zákona vrah (Ex 22,2). Izrael však zabíja svoje obete pri terebintách (tak treba asi opraviť tento ťažký verš so LXX). Rozumie sa to o obetovaní detí, ktoré sa aj u Iz 57,5 spája s modloslužbou pri terebintách.

Jer 2,37 - Na znak žiaľu a zúfalstva dávali si ruky nad hlavu a zalamovali nimi.