výhody registrácie

Pieseň

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Pie 8, 1-14

1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? 2 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. 3 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. 4 Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. 5 Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua. 6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. 7 Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. 8 Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? 9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. 10 Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. 11 Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. 12 Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. 13 Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. 14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Pie 8, 1-14





Verš 3
Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
Pie 2:6 - Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.

Verš 4
Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
Pie 2:7 - Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
Pie 3:5 - Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Verš 14
Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Zjv 22:17 - Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
Zjv 22:20 - Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”. “ Amen. Veni, Domine Iesu! ”.

Verš 7
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum.
Rim 8:28 - Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.

Pies 8,2 - Voňavé víno, granátový mušt sú zobrazovateľmi prejavov tej najopojnejšej a najsilnejšej lásky.

Pies 8,5 - Ženích pripomína mladuche jej doterajší domov a jej dnešné šťastie.

Pies 8,6 - Muži v staroveku nosievali prsteň, ktorým pečatili, na šnúročke na krku a poniektorí na ramene (porov. Gn 38,18) a zaobchádzali s ním ako so vzácnou a svätou vecou (porov. Jer 22,24; Ag 2,23). – Láska býva tvrdá, neúprosná ako "šeól", podsvetie, hrob. Koho pohltili, toho nikdy nevydajú naspäť. – Jahve je Božie meno. Jahveho žiar tu značí silu, veľkosť lásky.

Pies 8,10 - Zmysel verša: Mýlite sa, bratia, keď si myslíte, že nie som ešte súca na vydaj. Ej, veru, veru som, lež ťažko si ma získať. Svojmu ženíchovi som sa však už dávno celým srdcom oddala a dávno som mu dokázala svoju lásku.

Pies 8,11 - Bál-Hamon, miesto, ktoré nie je bližšie známe. – Šalamún má vinicu, čo mu donáša veľký výnos. Ženíchovi je však viac hodna jeho vinica (tou mu je mladucha) než výnosná a veľká vinica, čo vlastní kráľ Šalamún.