výhody registrácie

Pieseň

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Pie 6, 1-12

1 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum? 2 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat. 3 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. 4 Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. 5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad. 6 Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. 7 Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum. 8 Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adulescentularum non est numerus; 9 una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam: 10 “ Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? ”. 11 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica. 12 Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi mei.

Pie 6, 1-12





Verš 12
Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi mei.
Ž 110:3 - Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te.

Verš 4
Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.
Ž 45:11 - Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
Pie 1:15 - Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum.
Pie 4:1 - Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad;

Pies 6,1 - Dcéry Jeruzalema sa z nadšeného chválospevu snúbenice práve dozvedeli, kto a aký je ten jej ženích, otázka je teraz už len, kde ho hľadať?

Pies 6,2 - Mladucha sa uspokojuje, lebo vie, kam ženích chodí.

Pies 6,4 - Tirza, šesť míľ východne od Samárie, bola hlavným, rezidenčným mestom izraelských kráľov do čias kráľa Omriho. Ten si potom vybral za sídlo Samáriu. (Porov. 1 Kr 14,17 – 16,24.) – Šíky pod zástavami tu znamenajú čarovnú moc snúbenice. Stačí pohľad, ktorý preniká ako oštep, aby celkom upútala na seba.

Pies 6,8 - Básnik popisuje kráľov hárem (porov. 1 Kr 11,3).

Pies 6,9 - Mladuche sa urodzenosťou a krásou nevyrovná ani celý kráľovský hárem.

Pies 6,12 - Text je v pôvodine porušený. Mladucha išla do orechového sadu. Zrazu sa stretla s kráľovským sprievodom a chcela ujsť. Lenže družina ju zdržala a po- žiadala, aby jej zatancovala "tanec vojenský". Za jej tanca potom sprievod vynáša jej krásu veľkolepým chválospevom.