výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 3, 1-35

1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; 2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. 3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, 4 et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus. 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo. 8 Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis. 9 Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum, 10 et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt. 11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis: 12 quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi. 13 Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: 14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius. 15 Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari; 16 longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. 17 Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. 18 Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. 19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; 20 sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant. 21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium, 22 et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo; 23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit. 26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris. 27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias. 28 Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere, cras dabo tibi ”, cum statim possis dare. 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31 Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius, 32 quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. 33 Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur. 34 Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; 35 gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio ignominia.

Prís 3, 1-35





Verš 32
quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius.
Ž 25:14 - SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.

Verš 33
Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur.
Lv 26:14 - Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
Dt 28:15 - Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te:
Mal 2:2 - Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.

Verš 2
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi.
Dt 8:1 - Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.
Dt 30:20 - et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ”.

Verš 3
Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui,
Ex 13:9 - Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto.
Dt 6:8 - et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,

Verš 6
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.

Verš 7
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.

Verš 9
Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum,
Ex 23:19 - Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
Ex 34:26 - Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae ”.
Dt 26:2 - tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius,
Mal 3:10 - Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
Lk 14:13 - Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos;

Verš 10
et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt.
Dt 28:8 - Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Verš 11
Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
Jób 5:17 - Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
Heb 12:5 - et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:

Verš 12
quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi.
Zjv 3:19 - Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.

Verš 34
Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam;
Jak 4:6 - Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 14
melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.
Jób 28:15 - Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
Ž 19:10 - Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
Prís 8:11 - Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ”.
Prís 8:19 - Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo.
Prís 16:16 - Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento.

Verš 15
Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
Prís 8:11 - Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari ”.

Verš 20
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant.
Gn 1:9 - Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.

Verš 23
tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
Ž 37:24 - Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.
Ž 91:11 - quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Verš 24
Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
Lv 6:26 -
Jób 11:19 - Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Ž 3:5 - Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
Ž 4:8 - Maiorem dedisti laetitiam in corde meo, quam cum multiplicantur frumentum et vinum eorum.
Ž 91:5 - Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die,

Verš 31
Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius,
Ž 37:1 - David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Ž 73:3 - quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns.
Prís 23:17 - Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,

Pris 3,4 - "Priazeň", hebr. "múdrosť".

Pris 3,8-10 - Židia uctievali Boha desiatkami, ktoré predpisoval zákon (porov. Lv 27,30–33), obetami predpísanými (porov. Nm, hl. 28 – 29) a dobrovoľnými (porov. Lv 7,16), tiež sľubmi, keď sa zaviazali obetovať nimi niečo z majetku (porov. Lv 23,38). – O prvotinách pozri Ex 22,29; 23,19; Lv 23,17. – V. 8: "telo", hebr. "pupok"; v. 10: "zbožím", hebr. "nadbytkom".

Pris 3,15 - Porov. 8,11b.

Pris 3,18 - Mudrc tu akiste má na mysli strom života, čo rástol naprostriedku raja (porov. Gn 2,9).

Pris 3,19-20 - Tieto verše patria možno inde, lebo tu rušia myšlienkový postup.

Pris 3,21 - Porov. so 4,21a.