výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 26, 1-28

1 Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic indecens est stulto gloria. 2 Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet. 3 Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum. 4 Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei similis; 5 responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. 6 Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit verba per manum stulti. 7 Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore stultorum parabola. 8 Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem. 9 Spina crescens in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. 10 Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita qui stultum conducit et qui vagos conducit. 11 Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam. 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. 13 Dicit piger: “ Leaena est in via, et leo in plateis ”. 14 Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias. 17 Apprehendit auribus canem, qui transiens commiscetur rixae alterius. 18 Sicut insanit, qui mittit sagittas et lanceas in mortem, 19 ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: “ Nonne ludens feci? ”. 20 Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. 21 Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas. 22 Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris. 23 Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum. 24 Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos: 25 quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius; 26 operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio. 27 Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. 28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.

Prís 26, 1-28





Verš 3
Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum.
Ž 32:9 - Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
Prís 10:13 - In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde.

Verš 11
Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
2Pt 2:22 - Contigit enim eis illud veri proverbii: “ Canis reversus ad suum vomitum ”, et “ Sus lota in volutabro luti ”.

Verš 12
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus.
Prís 29:20 - Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens.

Verš 13
Dicit piger: “ Leaena est in via, et leo in plateis ”.
Prís 22:13 - Dicit piger: “ Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ”.

Verš 15
Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum eam converterit.
Prís 19:24 - Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam.

Verš 20
Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
Prís 22:10 - Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae.

Verš 21
Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
Prís 15:18 - Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
Prís 29:22 - Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

Verš 22
Verba susurronis quasi dulcia et ipsa perveniunt ad intima ventris.
Prís 18:8 - Verba susurronis quasi dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.

Verš 27
Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
Ž 7:15 - Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;
Ž 9:15 - ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
Ž 10:2 - Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Ž 57:6 - Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua.
Kaz 10:8 - Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.

Pris 26,4-5 - Naoko si tie dva verše protirečia. Lenže prvý raz sa odporúča nehovoriť s pochábľom tak hlúpo, ako hovorí on, aby sa mu nezdalo, že je to súhlas s jeho pochabými rečami, a druhý raz sa radí odpovedať mu tak, aby poznal svoju hlúposť, aby pádna odpoveď ho usvedčila z jeho pochabosti.

Pris 26,11 - Porov. 2 Pt 2,22.

Pris 26,22 - Porov. 18,8.