výhody registrácie

Príslovia

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Prís 12, 1-28

1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. 2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur. 4 Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta. 5 Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia. 6 Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos. 7 Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. 8 Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui. 9 Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane. 10 Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. 11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est. 12 Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet. 13 Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia. 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15 Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. 16 Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus. 17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae. 18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii. 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21 Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo. 22 Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei. 23 Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. 24 Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. 25 Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum. 26 In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos. 27 Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio. 28 In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem.

Prís 12, 1-28





Verš 3
Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur.
Prís 10:25 - Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum.

Verš 4
Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
1Kor 11:7 - Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.

Verš 6
Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos.
Prís 1:11 - Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
Prís 1:18 - Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas.
Prís 11:9 - Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.

Verš 7
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit.
Ž 37:36 - et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
Prís 11:21 - Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.

Verš 9
Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane.
Prís 13:7 - Est qui quasi dives habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

Verš 10
Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.

Verš 11
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
Prís 28:19 - Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate.

Verš 13
Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia.
Prís 10:14 - Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est.
Prís 18:7 - Os stulti ruina eius, et labia ipsius laqueus animae eius.

Verš 14
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Prís 13:2 - De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia.

Verš 15
Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia.
Prís 3:7 - Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.

Verš 17
Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae.
Prís 14:5 - Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis.

Verš 18
Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
Ž 57:4 - Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
Ž 59:7 - Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
Prís 16:27 - Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens.

Verš 23
Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prís 13:16 - Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
Prís 15:2 - Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.

Verš 24
Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet.
Prís 10:4 - Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.

Verš 25
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum.
Prís 15:13 - Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus.

Pris 12,3 - Porov. 10,25.

Pris 12,4 - Porov. 1 Kr 11,7–8; 31,10 n. Porov. naše porekadlo: "Koho chce Boh potrestať, dá mu planú ženu."

Pris 12,12 - Preklad verša s opravami pôvodného textu.

Pris 12,19 - Lož má krátke nohy.

Pris 12,26 - Spravodlivý dôjde k cieľu. – Preklad v prvom polverši je s korektúrou textu.