výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 9, 1-35

1 Et respondens Iob ait: 2 “ Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo? 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. 4 Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? 5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. 6 Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur. 7 Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. 8 Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris. 9 Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri. 10 Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. 11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam. 12 Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”. 13 Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab. 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo? 15 Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer; 16 et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam. 17 In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. 18 Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus. 19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit? 20 Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. 21 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam. 22 Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit. 23 Si subito flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit. 24 Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est? 25 Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum; 26 pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam. 27 Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam, 28 vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me. 29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, 31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. 32 Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam. 33 Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus. 34 Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat. 35 Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum.

Jób 9, 1-35





Verš 32
Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam.
Kaz 6:10 - Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
Jer 49:19 - Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

Verš 2
“ Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
Ž 143:2 - Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Verš 8
Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris.
Gn 1:6 - Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.

Verš 10
Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
Jób 5:9 - qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
Ž 72:18 - Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
Ž 77:14 - Deus, in sancto via tua; quis deus magnus sicut Deus noster?
Ž 86:10 - quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
Rim 11:33 - O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!

Verš 34
Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
Jób 13:20 - Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
Jób 33:7 - Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave.

Verš 22
Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit.
Kaz 9:2 - Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet.
Mal 3:14 - et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

Verš 25
Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum;
Jób 7:6 - Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.

Verš 30
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas,
Jer 2:22 - Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.

Job 9,5-7 - Ohromná moc Božia javí sa v zosúvaní horstiev (verš 5), zemetrasení (verš 6) a v zatmeniach slnka (verš 7).

Job 9,8 - Tvorivá moc Božia nepozná obmedzenie a hranice. Rovnako stvoril Boh oblohu a hlboké more. – "Prechádzať sa" znamená niečo do svojej moci prevziať, nad niečím neobmedzene vládnuť.

Job 9,13 - "Potvora" a "voje Potvory" (v pôvodine Rachab a voje Rachaby) sú zasa bájoslovné antické predstavy o mori so všetkými jeho domnelými obludami (pravekými zvermi), ktorými bolo preplnené. Svätopisec užíva tieto všeobecne známe ľudové predstavy, aby tak poukázal na nepremožiteľnú moc Božiu, s ktorou vládne nad bytosťami, ktorých predstava budila v mysliach ľudí úžas.

Job 9,19-20 - Božia moc a prevaha je taká veľká v očiach Jóbových, že sám prichádza k poznaniu svojej bezmocnosti, keď sa chce porovnať s Bohom.

Job 9,22-24 - Na tvrdenie Bildadovo, že Boh je krajne spravodlivý, ktorý len hriešnikov tresce, Jób odpovedá záporne a tvrdí, že Boh bez ohľadu na čnosť a hriešnosť zaobchádza s ľuďmi úplne podľa ľubovôle.

Job 9,33 - "Ruku vložiť na niekoho" znamená nad niekým získať moc a vládu.