výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 7, 1-21

1 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, 3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. 4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. 5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. 6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. 8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. 9 Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet 10 nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. 11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. 12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? 13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam, 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties. 15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. 16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. 17 Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? 18 Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum. 19 Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? 20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? 21 Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”.

Jób 7, 1-21





Verš 16
Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
Ž 62:9 - Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.

Verš 17
Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Ž 8:4 - Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
Ž 144:3 - Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
Heb 2:6 - Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Verš 7
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
Jób 8:9 - Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
Jób 14:1 - Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Jób 16:22 - Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Ž 90:5 - Auferes eos, somnium erunt:
Ž 90:9 - Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
Ž 102:11 - a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
Ž 103:15 - Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
Ž 144:4 - Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
Jak 4:14 - qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;

Job 7,2 - Nádenník túžobne čaká na svoju mzdu, ktorá pozostávala nie tak v peniazoch, ako v naturáliách. Tieto dostával nádenník podľa povahy odmeny denne alebo podľa ujednania (napr. pastier dostával svoju odmenu raz do roka podľa množstva dobytčieho dorastu: porov. Lv 19,13; Dt 24,14 n.).

Job 7,5 - Slová živo poukazujú na povahu Jóbovej choroby (porov. poznámku k 2,7).

Job 7,6 - Keďže Jóbova choroba tak sa rozmohla, že mu pokryla celé telo, Jób sa správne nazdáva, že sa mu už urýchlene blíži koniec života, a tak nastáva preňho aj úplná záhuba.

Job 7,12 - Jób vo svojich bolestiach nenachádza pokoja. Svojím nepokojom podobá sa rozbúrenému moru alebo veľkým morským rybám, ktoré zdanlivo nikdy nespia, ani si neodpočinú od plávania.

Job 7,22 - Ak Boh neodpustí Jóbovi v krátkom čase, musí Jób zomrieť, a potom Boh, i keby chcel, nemôže mu už nijaké dobrodenie preukázať.