výhody registrácie

Kniha Jób

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jób 4, 1-21

1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: 2 “ Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? 3 Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti; 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es. 6 Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? 8 quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, 9 flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos. 10 Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11 Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. 12 Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius. 13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, 14 pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. 15 Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. 16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi: 17 “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. 18 Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem. 19 Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! 20 De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt. 21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia.

Jób 4, 1-21





Verš 8
quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,
Jób 15:35 - Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos.
Ž 7:14 - Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.
Prís 22:8 - Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur.
Iz 59:4 - Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.
Oz 10:13 - Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
Gal 6:7 - Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;

Verš 9
flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos.
Iz 11:4 - sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium.

Verš 18
Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.
Jób 15:15 - Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
2Pt 2:4 - Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos:

Job 4,1 - Elifaz z Temanu bol asi najstarší z priateľov Jóbových, a preto jemu ako najprednejšiemu a najskúsenejšiemu patrilo prvé slovo, keď sa začína hádka o príčinách Jóbovho utrpenia.

Job 4,7 - Jób nemá príčiny, aby sa oddal zúfalosti. Ak jeho zbožnosť bola vždy úprimná, tá ho oprávňuje teraz, aby dôveroval v Boha a očakával v plnej nádeji, že jeho utrpenie bude iba prechodné. Vlastná skúsenosť má presvedčiť Jóba o tom, že len hriešnici, a nie spravodliví ľudia hynú v nešťastí.

Job 4,12-21 - Elifaz pokladá svoj nočný sen za zjavenie Božie a odvoláva sa naň, aby potvrdil svoju mienku o neúprosnej odvete Božej za hriešne skutky ľudí. Domnelé slovo Božie, ktoré tu Elifaz uvádza, neobsahuje nijakú nesprávnu náuku. Avšak jeho uzávery a najmä dôsledky namierené proti Jóbovi už nie sú vo všetkom oprávnené.

Job 4,17 - Pred nekonečnou svätosťou Božou každý človek musí sa cítiť hriešnikom.

Job 4,18 - "Sluhovia Boží" sú anjeli. Bez pomoci Božej nevedela by sa udržať ani anjelská prirodzenosť, lebo aj ona je iba stvorená, a tak podlieha premene a pominuteľnosti. – "Svojim sluhom nedôveruje" doslovne: "Nepriznáva to ani anjelom", t. j. že by sami mohli byť trvale dokonalí.

Job 4,19 - Porov. Múd 9,15; 2 Kor 5,1; porov. Gn 2,7.

Job 4,21 - "Nie v múdrosti" doslovne: "pre nedostatok múdrosti". V tom je zaiste nerozumnosť, že hriešnika nepoučia ani jeho vlastné utrpenia. Nič ho nevie nakloniť, aby svoj život polepšil. Rúti sa slepo do svojho nešťastia.