výhody registrácie

Kniha Ezdrášova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ezd 3, 1-13

1 Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem. 2 Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. 3 Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere. 4 Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus; 5 et praeter holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quae erant consecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro offerebantur Domino. 6 A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat. 7 Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis. 8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. 9 Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae. 10 Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel. 11 Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: “ Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius ” super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. 12 Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus audiebatur procul.

Ezd 3, 1-13





Verš 2
Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
Dt 12:5 - Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis

Verš 3
Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
Nm 28:3 - Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;

Verš 4
Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus;
Lv 23:34 - “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
Nm 29:12 - Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

Verš 5
et praeter holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quae erant consecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro offerebantur Domino.
Nm 28:11 - In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos
Neh 10:33 - Et statuimus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,

Ezd 3,1 - Siedmy mesiac židovského kalendára nazýval sa tišrí. Trval od polovice septembra do polovice októbra. Zhromaždenie v Jeruzaleme bolo v prvom roku po návrate zo zajatia (537 pr. Kr.).

Ezd 3,2 - Oltár na obety celopalné vystavali Židia po návrate z Babylonu na starých základoch, lebo chceli čím skôr začať s obetami, ktoré predpisoval Zákon, aby si tak vyprosili ochranu a pomoc Božiu proti nepriateľsky naladeným Filištíncom, Amončanom a najmä Samaritánom. Tí sa totiž za vyhnanstva židovského usadili na okolí Jeruzalema a zaujali majetok tých Júdovcov, čo boli odvlečení do zajatia. Nuž je pochopiteľné, že nijako sa netešili Židom, keď sa hrnuli z Babylonu domov. – O rannej a večernej celopalnej obete pozri Nm 28,4; 2 Krn 31,3.

Ezd 3,11 - Porov. Ž 106 (105); 107 (106); 118 (117); 136 (135).

Ezd 3,12 - Mladší Židia jasali a boli natešení, že budú mať nový chrám. Starší zasa nahlas plakali, keď videli, že tento chrám, čo práve začínali stavať, bude iba slabou tôňou nádherného chrámu Šalamúnovho. Prorok Ageus ich však potešil predpoveďou, že tento druhý chrám prevýši veľkoleposťou chrám prvý, lebo jeho múry uzrú Mesiáša (porov. Ag 2,3.7; Zach 4,9; Mal 3,1).