výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 8, 1-18

1 Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam, 2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit et habitare ibi fecit filios Israel. 3 Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam. 4 Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. 5 Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et portas et vectes, 6 Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae. 7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthaeis et Amorraeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel, 8 de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc. 9 Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. 10 Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo. 11 Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “ Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini ”. 12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, 13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. 14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei. 15 Nec praetergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum. 16 Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam. 17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. 18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.

2Krn 8, 1-18





Verš 1
Expletis autem viginti annis, postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,
1Kr 9:10 - Expletis autem annis viginti, postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini et domum regis

Verš 6
Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae.
1Kr 9:1 - Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere,

Verš 9
Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius.
1Kr 9:22 - De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum.

Verš 11
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “ Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini ”.
1Kr 3:1 - Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum.
1Kr 7:8 - Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum.
1Kr 9:24 - Filia autem pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei; tunc aedificavit Mello.

Verš 13
ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum.
Ex 23:14 - Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Dt 16:16 - Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,

Verš 14
Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei.
1Krn 9:17 - Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps

2Krn 8,1-18 - Porov. 1 Kr 9,10–28.

2Krn 8,3 - O Sobe pozri 1 Sam 14,47. – O Tamare 1 Kr 9,18.

2Krn 8,8 - Až po dnešný deň – v dobe autora prameňa.

2Krn 8,11 - Porov. 1 Kr 3,1; 9,16.24.

2Krn 8,13 - "Sviatok Týždňov" boli Turíce. Volali sa tak preto, lebo sa slávili sedem týždňov (čiže jeden týždňový týždeň) po Veľkej noci. Veľká noc sa volala aj "sviatok Nekvasených chlebov".

2Krn 8,15 - Rozumej: predpisy Šalamúna sa od predpisov Dávidových neodchyľovali ani vo veci stráženia chrámového pokladu.

2Krn 8,17 - Porov. 1 Kr 9,26.