výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 35, 1-27

1 Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi. 2 Et constituit sacerdotes in officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini. 3 Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “ Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. 4 Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; 5 et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi, singulis pars familiae Levitarum. 6 Mactate ergo Pascha et sanctificamini et praeparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi ”. 7 Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia. 8 Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. 9 Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos. 10 Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium. 11 Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 12 et separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et offerretur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque fecere similiter. 13 Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi. 14 Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati, unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis. 15 Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. 16 Omnis igitur cultus Domini rite praeparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta praeceptum regis Iosiae. 17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus. 18 Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. 19 Octavo decimo anno regni Iosiae hoc Pascha celebratum est. 20 Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias. 21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: “ Quid mihi et tibi est, rex Iudae? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te ”. 22 Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. 23 Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: “ Educite me de proelio, quia oppido vulneratus sum ”. 24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum. 25 Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus. 26 Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae eius, quae lege praecepta sunt Domini, 27 gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae.

2Krn 35, 1-27





Verš 1
Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi.
2Kr 23:21 - Et praecepit omni populo dicens: “ Facite Pascha Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius ”.

Verš 4
Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius;
1Krn 23:1 - Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
1Krn 24:1 - Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
1Krn 25:1 - Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
1Krn 26:1 - Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.

Verš 7
Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia.
2Krn 30:24 - Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.

Verš 13
Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi.
Ex 12:8 - et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.

Verš 19
Octavo decimo anno regni Iosiae hoc Pascha celebratum est.
2Kr 23:23 - sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud Domino in Ierusalem.

Verš 20
Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias.
2Kr 23:29 - In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum.

2Krn 35,3 - Za panovania kráľov pohanského smeru leviti museli archu odnášať na pleciach a schovávať. Za Joziáša nemuseli s ňou do úkrytov a mohli sa venovať svojim povinnostiam okolo chrámu podľa tried, ako ich roztriedil zákonník, najmä na Veľkú noc. Porov. 1 Krn 25 – 26.

2Krn 35,7 - Miesto baránka mohlo sa na Veľkú noc zabiť aj kozľa; Ex 12,5.

2Krn 35,11 - Kňazi kropili krv baránkov a iných obetných zvierat na oltár. Leviti stiahnuté zvieratá vrátili majiteľom, ktorí sa potom postarali, aby sa patričné časti alebo pri celopaloch celé zviera dostalo na oltár.

2Krn 35,13 - "Zásvätné obety" museli byť obety pokojné, lebo len z tých sa usporiadala posvätná hostina. S podávaním sa museli ponáhľať, lebo po skončení obetí museli leviti ešte pripravovať veľkonočné baránky pre seba a pre kňazov.

2Krn 35,20 - Porov. 2 Kr 23,29 n. – Karkamis bol v Sýrii pri rieke Eufrat. Dnešný Džerábis.

2Krn 35,25 - Až po dnešný deň – do časov, kedy žil autor prameňa. – Sú napísane v Žalospevoch. – Táto Kniha žalospevov sa nám nezachovala.

2Krn 35,26 - O prameňoch Kroník pozri úvod.