výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 29, 1-36

1 Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae. 2 Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. 3 Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. 4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem 5 dixitque ad eos: “ Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 6 Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum. 7 Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. 8 Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. 9 En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus. 10 Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae. 11 Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis ”. 12 Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; 13 at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias; 14 necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel. 15 Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16 Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17 Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt. 18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: “ Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis 19 cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini ”. 20 Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. 21 Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. 22 Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem. 23 Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos, 24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato. 25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. 26 Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas. 27 Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare. 28 Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum. 29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt. 30 Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. 31 Ezechias autem etiam haec addidit: “ Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini ”. Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. 32 Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec. 33 Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia. 34 Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. 35 Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae pertinebant ad holocausta. Restitutus est ita cultus domus Domini. 36 Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.

2Krn 29, 1-36





Verš 1
Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae.
2Kr 18:1 - Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iudae.

Verš 3
Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
2Krn 28:24 - Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.

Verš 9
En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
2Krn 28:6 - Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum.

Verš 11
Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis ”.
Ex 28:1 - Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Nm 3:6 - “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
Nm 8:14 - ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;
Nm 18:2 - Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

Verš 21
Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
Lv 4:14 - et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.

Verš 22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.
Lv 8:14 - Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas,
Heb 9:21 - etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

Verš 23
Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos,
Lv 4:15 - Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini,

Verš 25
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius.
1Krn 16:4 - Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel:
1Krn 25:6 - Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman.
1Krn 6:31 - filii Amsi filii Bani filii Somer
1Krn 23:5 - porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
1Krn 25:1 - Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
2Krn 8:14 - Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim praeceperat David homo Dei.

2Krn 29,1 - Porov. 2 Kr 18,2 n.

2Krn 29,8 - Pod slovom "vypískanie" rozumej: kto ich uvidí, píska im na hanbu.

2Krn 29,26 - "Nástrojmi" rozumej hudobné nástroje.

2Krn 29,31 - O "naplnení rúk" pozri 13,9. Tu znamená: "zasvätili ste sa Pánovi". – Celopaly, o ktorých je v tomto verši reč, už boli súkromné obety Izraelitov.

2Krn 29,34 - Leviti vypomáhali, kým sa leviticky očistil a zasvätil dostatočný počet kňazov. – "Zdierať" rozumej: kožu sťahovať z obetných zvierat.

2Krn 29,35 - O tuku pokojných obiet pozri Lv 3,3–5; k celopalu patrili aj nápojové obety, Nm 15,1–10.

2Krn 29,36 - Také rýchle obnovenie služieb nemohlo sa vykonať bez osobitnej Božej pomoci.