výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 23, 1-21

1 Anno autem septimo confor tatus Ioiada assumpsit centu riones, Azariam videlicet filium Ieroham et Ismael filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri, et iniit cum eis foedus. 2 Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iudae et principes familiarum Israel veneruntque in Ierusalem. 3 Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: “ Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. 4 Hoc est ergo, quod facietis. 5 Tertia pars vestrum, qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum, erit in portis, tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta, quae appellatur Fundamenti; omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. 6 Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem Domini. 7 Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente ”. 8 Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. 9 Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David, quae erant in domo Dei. 10 Constituitque omnem populum tenentium tela a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis. 11 Et eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique sunt ei atque dixerunt: “ Vivat rex! ”. 12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini. 13 Cumque vidisset regem stantem super gradum suum in introitu et principes tubasque circa eum omnemque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis cantoresque cum diversi generis organis signum dantes ad laudandum, scidit vestimenta sua et ait: “ Coniuratio, coniuratio! ”. 14 Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “ Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio! ”. Dixerat enim sacerdos: “ Non occidetis eam in domo Domini! ”. 15 Et imposuerunt ei manus; cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi. 16 Pepigit autem Ioiada foedus inter se universumque populum et regem, ut esset populus Domini. 17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. 18 Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David. 19 Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re. 20 Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali. 21 Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio.

2Krn 23, 1-21





Verš 17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
2Kr 11:18 - Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini
Dt 13:9 - non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,

Verš 18
Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David.
1Krn 23:1 - Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
1Krn 24:1 - Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
1Krn 25:1 - Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
1Krn 26:1 - Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.
Lv 1:3 - si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;

Verš 3
Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: “ Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
2Sam 7:13 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
2Krn 21:7 - Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.

Verš 4
Hoc est ergo, quod facietis.
2Krn 11:5 - Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.

2Krn 23,1-21 - Porov. 2 Kr 11,4–20.

2Krn 23,4 - 2 Kr kladie väčší dôraz na účasť vojska, 2 Krn podľa svojho cieľa viac zdôrazňuje účasť levitov na sprisahaní.

2Krn 23,5 - "Brána základu" je asi tá brána, ktorá sa v 2 Kr 11,6 volá "Brána Súr".

2Krn 23,8 - Aj ten oddiel levitov, ktorý mal v sobotu už odchádzať domov, musel ostať ďalej v službe.

2Krn 23,20 - Horná brána (porov. 2 Kr 15,35) sa volá v 2 Kr 11 "Brána štítonošov".