výhody registrácie

2. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Krn 2, 1-17

1 Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria milia sescentos. 2 Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “ Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea, 3 sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli. 4 Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. 5 Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. 6 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus. 7 Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis, 8 ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita. 9 Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia ”. 10 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “ Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum ”. 11 Et addidit dicens: “ Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. 12 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram magistrum meum, 13 filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. 14 Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis. 15 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit transferre ea in Ierusalem ”. 16 Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti. 17 Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi.

2Krn 2, 1-17





Verš 2
Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “ Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea,
1Kr 5:16 - Misit autem et Salomon ad Hiram dicens:

Verš 3
sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.
1Kr 5:2 - Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae,

Verš 4
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Nm 28:9 - Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.

Verš 6
Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus.
1Kr 8:27 - Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi!
2Krn 6:18 - Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi!
Jób 11:7 - Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
Iz 66:1 - Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
Jer 23:24 - Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus.
Mt 5:34 - Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
Sk 7:49 - “Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?
Sk 17:24 - Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat

Verš 12
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram magistrum meum,
Gn 1:2 - Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Ex 20:11 - Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 96:5 - Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
Ž 102:25 - ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.
Ž 124:8 - Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Ž 136:5 - Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.
Sk 4:24 - Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
Sk 14:15 - et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Zjv 10:6 - et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,

Verš 15
Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit transferre ea in Ierusalem ”.
2Krn 2:10 - Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “ Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum ”.

Verš 17
Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi.
1Kr 5:15 - Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
1Krn 22:2 - Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.

2Krn 2,2 - Slová v zátvorke, ktoré v dnešnej hebrejskej osnove chýbajú, sme doplnili z Vulgáty.

2Krn 2,12 - Porov. 1 Kr 7,13 n. – Tento Hiram nebol otec kráľa Hirama. Ľudia niekedy i svojich poradcov a majstrov volali otcom. Pravdepodobne je však slovo: "svojho otca" neskorší dodatok. – Niektorí sa domnievajú, že sa tento majster volal Huramabi, čo Vulg prekladá: "Hirama, môjho otca".

2Krn 2,17 - Porov. 1 Kr 5,29 n.