výhody registrácie

1. kniha kroník

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Krn 7, 1-40

1 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor. 2 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti. 3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes. 4 Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios. 5 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt. 6 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres. 7 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. 8 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor. 9 Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti. 10 Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar; 11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes. 12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher. 13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae. 14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. 15 Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. 16 Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem. 17 Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. 18 Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala. 19 Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam. 20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, 21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum. 22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum; 23 ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset. 24 Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara. 25 Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan, 26 qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama, 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue. 28 Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius. 29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. 30 Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum. 31 Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith. 32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum. 33 Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat. 34 Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram. 35 Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal. 36 Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra, 37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera. 38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara. 39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia. 40 Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.

1Krn 7, 1-40





Verš 1
Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor.
Gn 46:13 - Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.
Nm 26:23 - Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum; Phua, a quo familia Phuaitarum;

Verš 20
Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,
Nm 26:35 - Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum; Becher, a quo familia Becheritarum; Thehen, a quo familia Thehenitarum.

Verš 30
Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.
Gn 46:17 - Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Nm 26:44 - Filii Aser per cognationes suas: Iemna, a quo familia Iemnaitarum; Isui, a quo familia Isuitarum; Beria, a quo familia Beriaitarum.

Verš 6
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
Gn 46:21 - Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
Nm 26:38 - Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum; Asbel, a quo familia Asbelitarum; Ahiram, a quo familia Ahiramitarum;
1Krn 8:1 - Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,

Verš 28
Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.
Joz 16:1 - Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad montem Bethel

1Krn 7,2 - O sčítaní ľudu za čias Dávida pozri 2 Sam hl. 24; porov. 1 Krn 21,1–27.

1Krn 7,5 - Po rodokmeni Isachara by mal nasledovať rodokmeň Zabulona, ten však chýba. Podobne po rodokmeni Benjamínovcov chýba rodokmeň Danovcov, ak je len meno Hasim vo v. 12 nie zvyškom tohto rodokmeňa; porov. Gn 46,23 a Nm 26,42.

1Krn 7,14-15 - Osnova je v týchto veršoch kusá a chybná. 15. verš prekladáme podľa osnovy Hummelauera.

1Krn 7,21 - Výpravu, o ktorej je tu reč, podnikli Efraimci ešte za života svojho otca z Egypta.

1Krn 7,23 - Meno Beria (presnejšie prepísané: Berááh) znamená "v nešťastí".

1Krn 7,28 - Noran pozri Joz 16,7.