| 1. kniha kroníkBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Krn 24, 1-31 |
1 1Krn 24, 1 Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. 2 1Krn 24, 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar. 3 1Krn 24, 3 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. 4 1Krn 24, 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. 5 1Krn 24, 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. 6 1Krn 24, 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. 7 1Krn 24, 7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiae, 8 1Krn 24, 8 tertia Harim, quarta Seorim, 9 1Krn 24, 9 quinta Melchia, sexta Miamin, 10 1Krn 24, 10 septima Accos, octava Abia, 11 1Krn 24, 11 nona Iesua, decima Sechenia, 12 1Krn 24, 12 undecima Eliasib, duodecima Iacim, 13 1Krn 24, 13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab, 14 1Krn 24, 14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer, 15 1Krn 24, 15 septima decima Hezir, octava decima Aphses, 16 1Krn 24, 16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel, 17 1Krn 24, 17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul, 18 1Krn 24, 18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau. 19 1Krn 24, 19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. 20 1Krn 24, 20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram Subael et de filiis Subael Iehedeia. 21 1Krn 24, 21 De filiis quoque Rohobiae princeps Iesias. 22 1Krn 24, 22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath. 23 1Krn 24, 23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus. 24 1Krn 24, 24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir; 25 1Krn 24, 25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiae Zacharias. 26 1Krn 24, 26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani. 27 1Krn 24, 27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri. 28 1Krn 24, 28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos. 29 1Krn 24, 29 Filius vero Cis Ierameel; 30 1Krn 24, 30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum familias suas. 31 1Krn 24, 31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat.
| | 1Krn 24, 1-31 |
Verš 1
Porro filiis Aaron hae partiones erant. Filii Aaron: Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
Lv 10:1 - Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat.
Verš 2
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
Lv 10:2 - Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
Nm 3:4 - Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Nm 26:61 - quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
1Krn 24,4-5 - Kňazov zadelili do 24 tried a lósom určili, ktorá trieda kedy a kde má konať službu, aby sa aj Eleazarovci, aj Itamarovci dostali tak ku stánku na Gabaone ("Božie kniežatá"), ako aj k stánku Dávidovmu ("Kniežatá svätyne").
1Krn 24,6 - Nevieme presný spôsob žrebovania, Itamarovcom nemohol pripadnúť každý druhý žreb, veď mali len 8 tried, Eleazarovci však 16.
1Krn 24,23 - Vo vypočítaní je medzera. Možno doplniť podľa Vulgáty: "… Jahat, jeho syn Jeriau, pohlavár, Amariáš, druhý ...".
1Krn 24,27 - Porov. 6,48.