výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 24, 1-20

1 In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum. 2 Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas. 3 Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit, 4 et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. 5 Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis; 6 regnavitque Ioachin filius eius pro eo. 7 Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. 8 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. 9 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. 11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; 12 egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. 13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini. 14 Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. 15 Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem 16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. 17 Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam. 18 Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. 19 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim; 20 irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis.

2Kr 24, 1-20





Verš 1
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum.
2Krn 36:6 - Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem,

Verš 2
Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas.
2Kr 20:17 - Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non remanebit quidquam, ait Dominus.
2Kr 23:27 - Dixit itaque Dominus: “ Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi ”.

Verš 10
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione.
Dan 1:1 - Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam;

Verš 13
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini.
2Krn 20:17 - Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum ”.
Iz 39:6 - Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.

Verš 15
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem
2Krn 36:10 - Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
Est 2:6 - qui translatus fuerat de Ierusalem cum captivis, qui ducti fuerant cum Iechonia rege Iudae, quem Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat.

Verš 16
et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
Jer 52:28 - Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres;

Verš 17
Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam.
Jer 37:1 - Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.
Jer 52:1 - Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna.

2Kr 24,1 - Veľkoasýrska ríša dosiahla vrchol svojej moci za Asurbanipala (688–627). Potom ríša rýchlo upadala a babylonský kráľ Nabopalasar pomocou médskeho kráľa Kyaxara zboril aj hlavné mesto ríše Ninive (v r. 612). Jeho syn Nabuchodonozor, ešte ako otcov vojvodca, porazil v r. 605 aj egyptského faraóna Nechaa pri Karkemisi (v severnej Sýrii pri rieke Eufrat). Keď sa dozvedel, že otec zomrel, ponáhľal sa domov zabezpečiť si trón. Vtedy vzal so sebou z Jeruzalema čiastku chrámových pokladov a tiež aj mnohých vznešených Židov odviedol do zajatia, medzi nimi Daniela (Dan 1,1; 2 Krn 36,5 nn.). Nabuchodonozor panoval v roku 605–562 pr. Kr. Dejiny týchto čias pozri v úvode ku knihe Jeremiášovej.

2Kr 24,6 - Porov. Jer 22,24; 36,30.

2Kr 24,7 - O Egyptskom potoku pozri 1 Kr 8,65.

2Kr 24,10n - To bolo koncom roku 598 alebo začiatkom roku 597.

2Kr 24,14 - Medzi týmito zajatcami bol aj prorok Ezechiel.

2Kr 24,16 - Verš 16. udáva, z ktorej vrstvy koľko bolo zajatcov. Tých sedemtisíc a tisíc je zahrnuté v spomenutých desiatich tisícoch.

2Kr 24,17 - Porov. 23,34.