výhody registrácie

2. kniha kráľov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kr 17, 1-41

1 Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. 2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa. 4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem. 5 Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. 6 Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. 7 Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. 8 Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant. 9 Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam. 10 Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum 11 et adolebant ibi in omnibus excelsis sicut gentes, quas transtulerat Dominus a facie eorum; feceruntque pessima irritantes Dominum 12 et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus eis, ne facerent hoc. 13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”. 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum. 15 Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent, sicut et illae faciebant. 16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal 17 et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum. 18 Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo. 19 Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. 20 Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua, 21 ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum. 22 Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam, quae fecerat; non recesserunt ab eis, 23 usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assur usque in diem hanc. 24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. 25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis Dominus leones, qui interficiebant inter eos. 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: “ Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae ”. 27 Praecepit autem rex Assyriorum dicens: “ Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae ”. 28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum. 29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant. 30 Viri enim Babylonii fecerunt Socchothbenoth, viri autem Chutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima; 31 porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim. 32 Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum; 33 et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. 34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, 35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “ Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis, 36 sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate. 37 Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. 38 Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos, 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum ”. 40 Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. 41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.

2Kr 17, 1-41





Verš 32
Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;
1Kr 12:31 - Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.

Verš 33
et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
Sof 1:5 - et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom,

Verš 34
Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,
Gn 32:28 - Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”.
Gn 35:10 - dicens: “ Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum ”, et appellavit eum Israel.
1Kr 18:31 - et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “ Israel erit nomen tuum ”.

Verš 35
et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “ Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis,
Sdc 6:10 - Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam ”.

Verš 5
Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
2Kr 18:9 - Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam

Verš 6
Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum.
2Kr 18:10 - et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria.
Iz 8:4 - quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ”.

Verš 8
Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant.
Lv 18:3 - Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.

Verš 12
et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus eis, ne facerent hoc.
Ex 20:3 - Non habebis deos alienos coram me.
Dt 5:7 - Non habebis deos alienos in conspectu meo.

Verš 13
Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”.
Jer 18:11 - Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra ”.
Jer 25:5 - cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum;
Jer 35:15 - Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me.

Verš 14
Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum.
Dt 31:27 - Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
Mal 3:7 - A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”.

Verš 16
Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
Ex 32:8 - Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ”.
1Kr 12:28 - Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “ Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti ”.

Verš 17
et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
Lv 20:3 - Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum.
Dt 18:10 - Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus
2Kr 16:3 - sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel;

Verš 18
Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.
Oz 1:6 - Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.

Verš 19
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
Lv 18:3 - Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.

Verš 21
ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
1Kr 12:16 - Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “ Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua.
1Kr 12:26 - Dixitque Ieroboam in corde suo: “ Nunc revertetur regnum ad domum David,

2Kr 17,4 - Salmanassar V. panoval v r. 727–722 pr. Kr. – Egyptského kráľa Su stotožňujú s faraónom Sabakonom. Tento však panoval len o 30 rokov neskoršie. Preto iní myslia, že Su bol nejaké egyptské knieža. – Mimobiblické pramene poznajú akéhosi tartana (vojvodcu, teda nie kráľa!) v krajine Musri, ktorý mal podobné meno, volal sa Sibu. Preto sa mnohí dnes domnievajú, že tu spomínaný Su je totožný s týmto Sibum; nie je teda kráľom Egypta (hebr. Misraim), ale vojvodcom severoarabskej krajiny Musri.

2Kr 17,6 - Pád Samárie spadá do roku, v ktorom zomrel Salmanassar (722). Z nápisov jeho nástupcu Sargona II. (722–705) však vieme, že Samáriu dobyl až tento kráľ. Asýrsky kráľ, ktorý sa v tomto verši spomína, už nie je Salmanassar V., ale Sargon II. – Hala bol akýsi kraj v Mezopotámii. Mimobiblické pramene ho volajú Halahhu. Rieka Habor ústí do Eufratu pri Karkemiši. Pri tejto rieke ležala krajina Gozan. Podnes je tam miesto, ktoré sa volá Kaušan.

2Kr 17,9 - Z veží strážili stáda (Gn 35,21) a vinice (Iz 5,2). Okolo nich sa tvorili malé osady. Celý výraz rozumej: "od najmenšej osady až po najväčšie mestá".

2Kr 17,16 - Pozri 1 Kr 14,24; 15,12; 22,47. – "Nebeské vojsko" sú nebeské telesá. Izraelitom sa tu prvý raz vyčituje, že sa klaňali hviezdam.

2Kr 17,17 - Pozri pozn. k 16,3.

2Kr 17,23 - Až po dnešný deň – porov. pozn. 14,7.

2Kr 17,24 - Kuta bolo mesto boha Nergala. Ležalo asi tam, kde je dnešný Tel Ibrahim, severovýchodne od Babylonu. Neskoršie volali Židia Samaritánov Kutejcami (Jozef Flávius, Starožitnosti 13, 9,1), z čoho možno usudzovať, že títo tvorili väčšinu medzi novoosadníkmi bývalej severnej ríše. – Avu sa doteraz nepodarilo zistiť. Myslia na sýrske mesto, ktoré sa na amarnských tabuľkách volá "Ammia" a bolo na východ od Antiochie. – O Emate pozri 1 Kr 8,65. – Sefarvaim je buď Sipar (Sippar) severne od Babylonu, na ľavom brehu Eufratu (kde je dnes Abu Chabba), alebo niektoré sýrske mesto, azda mesto, ktoré klinopisné pamiatky volajú Šipri. Toto posledné je pravdepodobnejšie, pretože vo vv. 18,34 a 19,13 sa Sefarvaim spomína medzi sýrskymi mestami.

2Kr 17,30 - Sochotbenot je asi bohyňa, ktorú Babylonci volali Serbanitu a pokladali ju za manželku svojho hlavného boha Marduka. – Boh podsvetia Nergal bol miestnym bohom mesta Kuta. Ďalšie tu spomínané mená božstiev sú nám ináč neznáme. V menách oboch bohov Sefarvaimu sa skrýva asi Moloch, ktorému k úcte tiež pálili dietky (porov. pozn. k 16,3).