výhody registrácie

2. kniha Samuelova

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sam 12, 1-31

1 Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “ Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. 2 Dives habebat oves et boves plurimos valde. 3 Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. 4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se ”. 5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “ Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; 6 ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit ”. 7 Dixit autem Nathan ad David: “ Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; 8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora. 9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. 11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. 12 Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis ”. 13 Et dixit David ad Nathan: “ Peccavi Domino ”. Dixitque Nathan ad David: “ Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. 14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ”. 15 Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; 16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. 17 Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum. 18 Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: “ Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: “Mortuus est puer”? Peius patrabit! ”. 19 Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: “ Num mortuus est puer? ”. Qui responderunt ei: “ Mortuus est ”. 20 Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. 21 Dixerunt autem ei servi sui: “ Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem ”. 22 Qui ait: “ Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans? 23 Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me ”. 24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum 25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum. 26 Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. 27 Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “ Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; 28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur ”. 29 Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam. 30 Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde, 31 populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.

2Sam 12, 1-31





Verš 6
ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit ”.
Ex 22:1 - Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.

Verš 7
Dixit autem Nathan ad David: “ Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul;
1Sam 16:13 - Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.

Verš 11
Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
Dt 28:30 - Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam.
2Sam 16:22 - Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.

Verš 24
Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum
Mt 1:6 - Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
1Krn 22:9 - Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.

Verš 26
Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam.
1Krn 20:1 - Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.

Verš 30
Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde,
1Krn 20:2 - Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit.

Verš 31
populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.
1Krn 20:3 - Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.

2Sam 12,6 - Viacnásobnú vynáhradu zapríčinenej škody predpisoval Mojžišov zákon Ex 22,1.

2Sam 12,11 - Splnenie pozri 16,22.

2Sam 12,21 - Sluhovia sa divia, že kráľ preukazoval obvyklé znaky smútku za života dieťaťa, a nie po jeho smrti.

2Sam 12,24 - Pán miloval Šalamúna a neusmrtil ho ako prvé dieťa Betsaby. Svoju lásku k nemu preukazuje navonok tým, že mu prostredníctvom proroka Nátana dáva meno Jedidjá – Miláčik Pána.

2Sam 12,26 - Niektorí už v tomto verši čítajú ako v nasledujúcom: Vodné mesto, a nie Kráľovské mesto.

2Sam 12,27 - Vodné mesto bola asi tá časť Rabat Amonu, ktorá ležala pri brehu rieky Nahr Amman.

2Sam 12,30 - Kráľ Amončanov nemohol nosiť 59 kg (=1 hrivna zlata) ťažkú korunu na hlave. Preto so LXX je lepšie čítať "korunu Milchoma". Milchom (Moloch) bol boh Amončanov. Ťažkú zlatú korunu mala na hlave táto modla. Dávid nosil len drahokam, ktorý zdobil prv túto korunu (1 Krn 20,2).

2Sam 12,31 - Dávid zaobchodil s Amončanmi nemilosrdne, ako oni zaobchodili s inými (porov. 1 Sam 11,1 n.). Ale mnohí vykladajú tento nejasný verš tak, že Dávid urobil z Amončanov otrokov, ktorí museli robiť pri pílach, mláťačkách a pri pálení tehál. Mláťačky boli veľmi jednoduché. Bola to dreve ná doska alebo valec, opatrený ostrými železnými zubami.