výhody registrácie

Kniha Genezis

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gn 21, 1-34

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est; 2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac 4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus. 5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. 6 Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. 7 Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. 8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. 9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”. 11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum. 12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”. 14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum 16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. 18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”. 19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere. 20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius. 21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. 22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis. 23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. 24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”. 25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. 26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. 27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”. 30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”. 31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. 32 Et inierunt foedus in Bersabee. 33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.

Gn 21, 1-34





Verš 1
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
Gn 17:19 - Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
Gn 18:10 - Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.

Verš 2
concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Gal 4:23 - Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.
Heb 11:11 - Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;
Gn 18:10 - Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
Gn 18:14 - Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”.

Verš 4
et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
Gn 17:10 - Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,

Verš 33
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni.
Gn 4:26 - Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.

Verš 10
“Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.
Gal 4:30 - Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.

Verš 12
Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Heb 11:18 - ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,

Verš 13
Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
Gn 16:10 - Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
Gn 17:20 - Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

Verš 18
Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.
Gn 16:10 - Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
Gn 17:20 - Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

Verš 23
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.
Gn 14:23 - a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram";

Gn 21,3 - Izák-jischaq – ,smial sa', pomenovanie Izáka je pripomienkou na Sárin smiech (18,12).

Gn 21,6 - Opäť slovná hračka s menom Izák (ako 17,17 a 18,12–15).

Gn 21,8 - Čas dojčenia trval dva-tri roky (2 Krn 31,16; 2 Mach 7,27). Na východe sa aj dnes odstavenie dieťaťa oslavuje hostinou.

Gn 21,9 - Posmieval sa – doslovne hral sa, teda robil žarty: nová narážka na Izákovo meno (17,17).

Gn 21,14 - Keď sa zákonitej manželke narodili deti, mohol muž podľa obyčají starého Orientu otrokyňu a jej deti obdariť a poslať ich z domu preč. Otrokyňu však pri tom musel prepustiť na slobodu. Agar sa dáva na cestu do svojej vlasti, do Egypta, ale na ceste zablúdi a anjel Boží ju nachodí pri Bersabe, ktorá je na juhozápad od Mŕtveho mora.

Gn 21,17 - Narážka na meno Izmael (pozri 16,11).

Gn 21,21 - Púšť Fáran je severnou časťou Sinajského polostrova.

Gn 21,31 - Bersabe, hebr. Be ,er-šába', čo značí jednak ,studňa prísahy', jednak ,studňa siedmich'.